- BAJULI
- BAJULIinter Ecclesiae Romanae Ministros occurrunt non lemel, ubi sic dicti sunt, qui processionibus publicis intererant, et cruces ac candelabra baiulabant. Ordo Rom. describens processionem Pontificis: Post Episcopos Presbyteri, deinde Monachi, dein Schola, deinde Milites Draconarii, i. e. qui signa portant, post eos Baiuli, post eos Cereostatarii. Petrus Diac. Chronici Casin. l. 4. c. 37. ait Baiulos cereostatarios, stauroferos etc. obviam Româ processisse Henrico Imperatori. Sic Dudo de Mor. Normannorum l. 1. Baiulant, inquit, Scholastici candelabra et cruces, etc. Apud Petrum Chrysologum Serm. 121. et apud Amm. Marcellin. l. 14. Baiulorum Praecentorem, tibicinem, qui vespillonibus praecinebat, interpretantur Viri docti. Planciades namque Vespillones ait baiulos dictos, quod mortuos efferrent: apud Car. du Fresne Glossar. Apud Aimoinum de Vita S. Abbonis Floriac. c. 17. Ingulfum p. 856. et 906. Matth. Paris. ad A. C. 1257. Abbatum Baiuli memorantur, i. e. Officiales domestici. Quô sensu Episcoporum quoque Baiulos habes, in Vitis Abbabatum S. Albani p. 41. Atque hinc forte baiulare officium, munus aliquod exercere in Monasteriis, dixit Marculfus l. 1. Form. 1. etc. In Tabulario Brivatensi, variis in locis, mentio sit Baiulorum Horarum Ecclesiae. Sic in Vitis Abbatum inodo laudatis p. 70. Legebantur autem 12. eâdem nocte de beate Virgine Lectiones, quas cordetenus, sine candela, Baiuli transcurrere consueverunt. In eodem Tabular. Baiuli obituum novorum, sub. A. C. 1244. et 1253. Officiales sunt in Monasteriis, quibus incumbebat recipere et distribuere legata et pecunias, destinatas servitio Horarum et Obituum, seu ad opus Horarum, ut est in Chartis etc. apud eund. Car. du Fresne Glossar. Dealiis vocis significationibus, vide in voce Baiulus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.